- FAX
- FAXan a faciendo lucem, an a Graeco φάος, lux? tenebris primum pellendis reperta, ad varios postmodum usus adhibita est. Et quidem Facibus adgubutus pleraqueve Graeciae mysteria peragebantur, ut quae noctu ut plurimum, et sininterdiu, in templis ab obscuritate venerationem concililiantibus Idolis suis, quippe quibus nullum plerunqueve, nisi ab ingressu, lumen, fierent, Unde celebres in Eleusiniis Sadris Δαδούχοι Faciferi, de quibus suo loco, nec non infra ubi de Metragyrtis. Indidem Actaeae faces, pro sacris Minervae, quibus illa Athenis culta, apud Pap. Stat. Theb. l. 2. v. 736.Centum ibi virgineis votae Calydonides arisActaeas tibi rite faces, et ab arbore castaNectent putpureas niveo discrimine vittas etc.Vide quoqueve supra, Diana, Dionysiaca saltatio, Encaenia; et infra Floralia. Eriam Fase sublatâ bellum publicatum, quam πυρσόν dixêre Graeci, unde Πορφόροι, qui, tubis nondum repertis, in medium utrinqueve procedentes, facibus proiectis proelii signum dabant. Uti discimus ex Euripide Phaenissis v. 1387. ad quem locum vide Scholiasten vet. Unde Stat. Theb. l. 4. v. 5.Prima manu rutilam de vertice LarissaeoOstendit Bellona facem etc.Quo de more plura, apud Ioh. Passerat. Ioh. Meurs. ad Lycophronem, Calp. Barth. Animadvers. ad Stat. d. l. et supra ubi de Bello. Sed et postmodum faces in bello retentae, exurendis obseslorum turribus: quarum proin mentio apud eundem Stat. Theb. l. 10. v. 522.—— pars ad fastigia missasExsultant haesisse faces: pars ima lacessuntScrutanturque cavas caecâ testudine turres.Ubi faces, ignes fixiles exponit V. S. Eas descripsêrunt, et depinxêrunt, qui Militiam vet. illustrârunt, Lips. inprimis Poliorcet. l. 5. plurimaqueve id genus observare licet in Gestis Francorum in Palaestina, opere im perfecto a Iac. Bongarsio curato. Etiam ad stratagemata. Sic apud Liv. l. 7. c. 17. facibus ardentibus anguibusque praelatis Sacerdotes Tar quiniensium aciem Rom. turbavêre, vide quoqueve l. 44. c. 33. facibus armatam multitudinem Illustrius longe exemplum habes in Gideonis historia sacra, Iudic. c. 7. v. 16. et seqq. In nuptiis porro faces praeferre Sponsae antiquissimi moris fuit, ut videre est apud Euripidem in Medea. Et quidem matrum id munus apud Graecos, uti docet Barthius ad Stat. Theb. l 6. v. 138.Nonhoc Argolidum caetu circumdata matrum.et Adversar. l. 35. c. 8. Delrius item ad Senecam Octaviâ Actu 1. ubi hanc in rem citat Euripidem in Iphigenia Aulidensi, Phaenissis, Troadibus. Apollonii insuper Scholiastem Argonaut l. 4. et Barbaros idem in usu habuisse addit. Aedilium apud Romanos, qui ex igne, in limine cum aqua posito, faces quinqueve accendebant, cereorum nomine appellatos, et ex spina arbore desumptas; cum aliae gentes ex picea pineave taeda illas caederent. Vide Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 3. c. 100. et infra, ubi de Nuptiis. Addo hîc saltem singularem morem illas concutiendi, Barthio observatum ad Stat. l. 1. Sylv. 2.v. 4.Demigrant Helicone Deae, quatiuntque novenaLampade sollennem thalamis coeuntibus ignem.Vide quoqueve Val. Flacc. l. 8. Ovid, Ep. Phyllidis, Catull. Senec. Oedipo Actu 2. v. 500.Concutit tedas geminus Cupido.Item nomen huiusmodi facem gerentis, ex Petron. Edit. Gonsalisde Salas. p. 13. Edit. Boschii c. 24. qui de Psyches agens nuptiis, Embasicoeten vocat, Graeco nomine: Iam Psychae puellae caput involver at flammeolo, iam Embasicoetas pr aeferebat facem. His vero facibus Pronubam ademptas sponsae virginales vittas urendas implicuisse, et matronalibus eam induisse notat Farnab ad Phaenissas Senecae v. 507. Nec funeribus suae defuêre, in quibus faces, quibus pyrae incenderentur, aliunde, et nominatim ex rogo quopiam, rapi mos erat. Stat. iterum Theb. l. 4. v. 468.---- nec rapidas cunctatur frondibus atrisSubiectare faces ——Etiam faces in exsequiis praelatae, quas similiter concuti solitas, discimus ex Ovid. Ep. 2. Heroid. Phyllis Demophoonti v. 119.Affuit Alecto brevibus torquata colubris,Suntque sepulchrali lumina mota face.Qua de re vide hîc, ubi de Cadaverum cura, Defunctis, Funere, Mortuis, alibiqueve passim: plura vero de Facibus, in vocibus Lampas, Taeda, item ubi de Cereis. De vulgari usu, ut verbum adiciam, Adversitores apud Romanos dicti sunt servi, qui domino foris cenanti, cum facibus, adversum ibant officii, et tutelae gratiâ: quibus non dissimiles, qui praecincti lumbos et lychnos ferentes, dominum a cena revertentem domi praestolabantur, indigitati Lucae c. 12. v. 35. Sic Duillium ad funalem cereum, domum reverti solitum, refert Val. Max. l. 3. c. 6. Idem laternam praelatam M. Antonio, habet l. 6. c. 8. Et Iuv. de hoc ritu l. 1. Sat. 3. v. 282.---- Sed quamvis improbus annis,Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laenaVitari iubet, et comitum longissimus ordo:Multum praeterea flammarum, et aênea lampas.Vide Pignor. de Servis, et infra ubi de Iter facientibus nocturno tempore, quorum faces γράβια Graecis. Nec omittendus mos inspicandi Faces, Virg. memoratus Geog. l. 1. v. 292.---- ferroque faces inspicat acuto:quod incidere idem vocat Ecl. 8. v. 29.Mopse novas incido faces: tibi ducitur uxor.Nempe in multas aristas concidebantur instar spicae, habebantqueve lignum minutatim in tenues longasqueve astulas concisum, ut facilius ignem conciperent: spicatae saces hinc Gratio,Spicatasque faces ferre ad nemora alta Dianae:quem versum explicat Salmas. ad Solin. p. 1063. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.